Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 6.20.1 | Cic. Fam. 6.20.2 (English) | >>Cic. Fam. 6.21.1 |
6.20.1
quid multa ? loco opportuniore in his malis nullo esse potuisti , ex quo te quocumque opus erit facillime et expeditissime conferas . quod si recipiet ille se ad tempus , aderis ; sin (quoniam multa accidere possunt ) aliqua res cum vel impediet vel morabitur , tu ibi eris ubi omnia scire possis . hoc mihi prorsus valde placet .
6.20.3
de reliquo , ut te saepe per
litteras hortatus sum , ita velim tibi persuadeas , te in hac causa nihil habere quod tibi timendum sit praeter communem casum civitatis . qui etsi est gravissimus , tamen ita viximus et id aetatis iam sumus ut omnia quae non nostra culpa nobis accidant , fortiter ferre debeamus . hic
tui omnes valent summaque pietate te desiderant et diligunt et colunt . tu cura ut valeas et te istim ne temere commoveas .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 6.20.1 | Cic. Fam. 6.20.2 (English) | >>Cic. Fam. 6.21.1 |